- HIRCUS Emissarius
- HIRCUS Emissariusvide supra Azazel et infra Lingua coccinea: nec non ubi de Expiationis festo. Dico hîc saltem postquam Pontifex manus suas, et, sollenni confessione editâ, universi populi peccata imposuisset ei, his onustum a vito opportuno in desertum educi solitum, compellente undivaque populo. Ferunt autem, inter Hierosolymam, locumque quo educendus erat, idoneis intervallis stationes ac tentoria disposita fuisse: proceresque Hierosolymitanos eum ad primum lapidem deduxisse: aliam pompam ulterius ivisse: ab ultimo autem tabernaculo ad locum destinatum, a Duce suo, solo, perductum. Quo cum pervenisset, ex rupe praecipitatum; albescente interea, ut ipsi quidem narrant, filo coccino, quod faustum peractae expiationis signum cornuum cantu aliaque ratione insigni populi laetitiâ significatum fuerit, Franc. Burmann. Synopsi Theol. Christ. Parte prior. l. IV. c. 18. et 19. Quae dum in deserto fierent Pontifex in Sanctuario sacris vacabat, ut infra dicemus in voce hac.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.